- CONYZA
- CONYZAmas et femina, describitur Hesychio, in voce Κόνυζα: ubi βοτάνην ἄφυλλον vocat feminam, quod tenuia et angusta habeat folia, marem vero ait esse Φυτὸν ἱκανῶς ἔυφυλλον, largitersoliatam.Unde et stramenta farciebant et scopas faciebant. Sed et imbricum vice tectis tegendis utebantur. Sunt autem imbrices tegulae σωληνοειδεῖς et tabulatae, quae imbrem derivant in rectis. Uti ergo ulvâ palustri, frondibus, harundine, stramentis, sic conyzâ quoque sen cunilagine, uti Latini appellabant, tuguria olim tegi consuevêre. Idem Hesychius, Ε῎ςτιν δὲ ὅτε καὶ ἐπέβαλον ἐπὶ ταῖς ςτέγαις ἀντὶ σωλήνων etc. Vide plura de hac herba apud Salmas. ad Solin. p. 1257. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.